라틴어 문장 검색

Cymatium epistylii septima parte suae altitudinis est faciendum, et in proiectura tantundem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER TERTIUS, 5장46)
sin autem sigilla designari oportuerit, quarta parte altior quam epistylium, uti auctoritatem habeant scalpturae.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER TERTIUS, 5장48)
Supra zophorum denticulus est faciendus tam altus quam epistylii media fascia;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER TERTIUS, 5장51)
corona cum suo cymatio, praeter simam, quantum media fascia epistylii;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER TERTIUS, 5장55)
Tympani autem, quod est in fastigio, altitudo sic est facienda, uti frons coronae ab extremis cymatiis tota dimetiatur in partes novem et ex eis una pars in medio cacumini tympani constituatur, dum contra epistylia columnarumque hypotrachelia ad perpendiculum respondeant.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER TERTIUS, 5장58)
Membra omnia, quae supra capitula columnarum sunt futura, id est epistylia, zophora, coronae, tympana, fastigia, acroteria, inclinanda sunt in fronte suae cuiusque altitudinis parte XII, ideo quod, cum steterimus contra frontes, ab oculo lineae duae si extensae fuerint et una tetigerit imam operis partem, altera summam, quae summam tetigerit, longior fiet.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER TERTIUS, 5장62)
Cetera membra, quae supra columnas inponuntur, aut e doricis symmetriis aut ionicis moribus in corinthiis columnis conlocantur, quod ipsum corinthium genus propriam coronarum reliquorumque ornamentorum non habuerat institutionem, sed aut e triglyphorum rationibus mutuli in coronis et epistyliis guttae dorico more disponuntur, aut ex ionicis institutis zophoroe scalpturis ornati cum denticulis et coronis distribuuntur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 1장3)
Eius autem capituli symmetria sic est facienda, uti, quanta fuerit crassitudo imae columnae, tanta sit altitudo capituli cum abaco.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 1장27)
abaci latitudo ita habeat rationem, ut, quanta fuerit altitudo, tanta duo sint diagonia ab angulo ad angulum spatia;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 1장28)
frontes sinuentur introrsus ab extremis angulis abaci suae frontis latitudinis nona.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 1장30)
abaci crassitudo septima capituli altitudinis.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 1장32)
Dempta abaci crassitudine dividatur reliqua pars in partes tres, e quibus una imo folio detur;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 1장33)
minoresque helices infra sinum medium, qui est in abaco, flores subiecti scalpantur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 1장36)
flores in quattuor partibus, quanta erit abaci crassitudo, tam magni formentur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 1장37)
epistylii altitudo unius moduli cum taenia et guttis;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 3장17)

SEARCH

MENU NAVIGATION